- ABGATORIA et Abgatorium
- ABGATORIA et Abgatoriumidem cum Abecedario, elementum cuiuscumque scientiae. Ita Pratritius Hibernus Apostolus dictus, libellos quosdam a se conscriptos, doctrinae Christianae elementa continentes appellavit, uti loquimur, apud Matthaeum Westmonaster. de illo loquentem: Abgatoria quoque 345. et eo amplius scripsit, totidem Episcopos ordiavit, etc. Est autem formata vox ex tribus prioribus literis Alphabethi, A. B. C. quam postremam literam ut K. pronuntiant Hiberni: unde factum, ut Abketoria primum ab iis, deinde ad molliorem sonum paulatim deflectente usu, Abgatoria et Abiectoria dicta sint Car. du Fresne Glossar. vide quoque supra in Abcturium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.